Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quanto illud sincerius veriusque [*](verius, an addition suggested by Hosius; sinceriusque et, ω..) et humanis magis
condicionibus [*](conditionibus, J. F. Gronov; communibus, ω.) conveniens: πᾶν ὅτι ἂν βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο ποϊέμε- νον.Quibus verbis, inquit, ostenditur Philippus, non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est, inquit, insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.
Non esse cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.
QUAENAM esse causa videatur quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, [*](incompertum, Skutsch; compertum, MSS.) sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit ventorumne vi accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cavis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum σεισίχθονα appellaverunt, an cuius aliae rei causa alteriusve dei vi ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum.