Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Atque vocum inopiam in lingua magis Latina video quam in Graeca. Quippe qui rufus color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter
sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, [*](aliter aurum, added by J. F. Gronov.) has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una ruboris appellatione, nisi [*](nisi, added by Skutch.) cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et igneum aliquid dicit et flammeum et sanguineum et croceum et ostrinum et aureum.Russus[*](russus, Carrio; rufus, ω.) enim color et ruber nimirum [*](nimirum, suggested by Hosius; nihil, ω; nihil dinoscuntur, Heraeus.) a vocabulo rufi dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.
Tum Fronto ad Favorinum, Non infitias, inquit, imus quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur.