Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,

plura, inquit sunt Favorinus, in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina.

Nam, ut alias eorum inconcinnitates [*](inconcinnitates,Mommsen; concinnitates, ω.) omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.