Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se [*](se, added by Hertz.) esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam [*](quam, omitted by J. F. Gronov; quam libras, omitted by Mommsen.) libras centum inlaturos.

Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos.

Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit:

  1. Fanni centussis misellus.

In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos.

Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominavit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos.

Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis aridae [*](aridae, ς Macr. iii., 17. 9; autem, ω.) et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset natum [*](natum, ς, Macr.; tamen, ω.) e terra, vite, arbore, atque indefinite largita est.

Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.

Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam;

  1. Lex Licinia (inquit) introducitur,
  2. Lux liquida haedo redditur.