Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit.
Servus bonae frugi, cum pro foribus domus et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis; timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.
Hi omnes motus eius affectionesque animi
in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.Post, ubi idem servus percontando quod acciderat repperit, has apud Menandrum voces facit:
- Ὢ τρὶς κακοδαίμων, ὅστις ὢν πένης γαμεῖ
- Καὶ παιδοποιεῖ. Ὡς ἀλόγιστός ἐστʼ ἀνήρ,
- Ὃς μήτε φυλακὴν τῶν ἀναγκαίων ἔχει,
- Μήτʼ, ἂν ἀτυχήσῃ εἰς τὰ κοινὰ τοῦ βίου,
- Ἐπαμφιέσαι δύνατο τοῦτο χρήμασιν,
- Ἀλλʼ ἐν ἀκαλύπτῳ καὶ ταλαιπώρῳ βίῳ
- Χειμαζόμενος ζῇ, τῶν μὲν ἀνιαρῶν ἔχων
- Τὸ μέρος ἁπάντων, τῶν δʼ ἀγαθῶν αὐδὲν μέρος.
- Ὑπὲρ γὰρ ἑνὸς ἀλγῶν ἅπαντας νουθετῶ.
Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris:
- Is demum infórtunatus ést homo,
- Paupér qui educit ín egestatem liberos,
- Cuí fortuna et rés ut est continuó patet.
- Nam opulénto famam fácile occultat fáctio:
Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse quod assequi nequiret. [*](assequi nequiret, ς; assequiret, ω..)
De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.