Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine auster, Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Graece umor nominatur.

Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine septentrionarius, Graece ἀπαρκτίας appellatus.

Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum,

aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis.