Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat—volturnum Romani vocant—,eum plerique Graeci mixto , quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant.

Hi sunt igitur tres venti orientales:

aquilo,volturnus,eurus, quorum medius eurus est.

His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: caurus, quem solent Graeci appellare [*](appellare, added by Hertz.) ἀργεστήν: is adversus flat; item alter favonius, qui Graece ζέφυρος vocatur: is adversus eurum flat; tertius Africus, qui Graece λίψ: is [*](is, added in ς.) adversus volturnum facit.

Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur.