Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

esse quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat.

OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.

Verba Ciceronis haec sunt: Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus dicimus brevi prima littera, insanu. producta, immanis[*](immanis, L. Müller; inhumanus, ω.) brevi, infelix longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in sapiente atque felice, producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque conposuit, consuevit, concrepuit,

confecit. Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit? dicent iuvare. [*](cur? ita se dicent iuvari, Cic.) Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.

Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?