Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con praepositiones producantur.
Nam proficisci et profugere et profundere et profanum et correpte dicimus, proferre autem et et proficere producte.
Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?
Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius:
faenoribus, inquiunt, copertus est.