Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse.
Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius, [*](tersius, Salmasius; persius, pessius, pressius, MSS.) Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.
Aeditui versus:
- Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
- Quid mi abs te quaeram? verba labris abeunt,
- Per pectus manat subito subido [*](subido added by Usener; stupido, C. F. W. Müller.) mihi sudor:
- Sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.
Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores:
- Qui faculam praefers, Phileros, quae nil opus nobis?
- Ibimus sic, lucet pectore flamma satis.
- Istam nam potis est vis saeva extinguere venti
- Aut imber caelo candidus [*](concitus, Bährens.) praecipitans,
- At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,
- Nullast quae possit vis alia opprimere.