Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item dixit versus Porcii Licini hosce:

  1. Custodes ovium tenerae [*](teneraeque, Victorius; vernae, Hertz and Unger; vendere, ω.) propaginis, agnum,
  2. Quaeritis ignem? ite ; quaeritis? ignis .
  3. Si digito attigero, incendam silvam simul omnem;
  4. Omne pecus flammast, omnia quae video.
Quinti Catuli versus illi fuerunt:

  1. Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
  2. Devenit. Sic est: perfugium illud habet.
  3. Qui, si non interdixem, ne illunc fugitivum
  4. Mitteret ad se intro, sed magis eiceret?
  5. Ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,
  6. Formido. Quid ago? Da Venus consilium.

Verba haec, praeter propter, in usu vulgi protrita, [*](prodita, MSS.) etiam Ennii fuisse.

MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter aegrum, ire et visere. Atque ubi [*](ubi, Salmasius; ibi, δ; ibi qui, γ; ibi ubi, Hertz.) introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi,

circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris.