Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici vocales appellant, verba
haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit; praeit [*](praeit added by Hertz.) in Euripo, subit in Aemilio. Si quis putat praeire u in his verbis: Valerius, Vennonius, Volusius, aut i in his: , iecur, iocus, iucundum, errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.
Item ex eodem libro verba haec sunt: Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine anguis et et ancorae et increpat et incurrit et . In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.
Alio deinde in loco ita scriptum: Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae [*](quantae addedd in ς; quantae nostri fuerunt, Hertz.) qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.