Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.

Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur,

Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.

Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex [*](ex, Aldus; et, ω.) quibus quaedam ad demonstrandum genus exempli gratia .