Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Discedit ille a vicino gratias agens et laetus, tamquam adeptus rei rusticae disciplinam. Tum falcem ibi ac securim capit: atque ibi homo misere [*](miser, ω; corr. by Hosius (cf. xiii. 31. 1, etc.).) inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta simul omnia, pomis frugibusque gignendis felicia, cum sentibus et rubis purificandi agri gratia convellit, mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus.

Sic, inquit, isti apathiae sectatores, qui videri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in torpore ignavae et quasi enervatae vitae consenescunt.

Quos pumiliones dicimus, Graece νάνους appellari.

STABANT forte una in vestibulo Palatii Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam

aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam.

Tum Fronto Apollinari: Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim nanos dicere parva statura homines maluerimque eos pumiliones appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, nanos autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?