Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus,

ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis [*](ne eis, ς; necis, ω.) adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.

Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.

Homo Thracus, inquit, ex ultima barbaria, ruris colendi insolens, cum in terras cultiores humanioris vitae cupidine commigrasset, fundum mercatus est oleo atque vino consitum. Qui cum [*](cum added by Skutsch.) nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope verticem

deputantem, suboles vitium e radicibus caudicum super terrain fusas revellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.

Et vicinus ita respondit: Ut ager, inquit, mundus purusque fiat, eius arbor atque vitis fecundior.