Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum [*](in horninur doctorum supplied by Carrio.) notius.
At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: Itane, inquit, magister, dehonestum tibi
deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.