Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus—legebat autem librum ex Ennii septimum—, hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus:
neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.
- Denique vi quadrupes equus [*](eques, Vahlen.) atque elephanti
- Proiciunt sese,
Tum Iulianus egrediens e theatro: Quid vobis, inquit, de hoc anagnosta et de quadrupede equo videtur? sic enim profecto legit:
- Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti
- Proiciunt sese.
Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris,[*](auris, Damste.) quadrupes equus dicturum fuisse ac non quadrupes eques, quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?