Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
Atque ibi tunc nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro. Eamus,
inquit, auditum nescio quem istum Ennianistam; hoc enim se ille nomine appellari volebat.