Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines.
Tum ille rictu oris ductu contemni a se ostendens et rem de qua quaereretur et hominem ipsum qui quaereret, Priscorum, inquit, et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quae proculcata vulgo et protrita sunt. Ipso illo Cn. stolidior est et vanior qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.
Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit.
Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.
Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur.
Nos autem ex Apollinari didicimus, vanos proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi ,
mendaces et infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes; stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros [*](castros, Z; stautros, Q; austeros, Hertz.) et molestos et inlepidos, quos Graeci μχθηροὺς καὶ φορτικούς dicerent.Etyma quoque harum vocum et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum Noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo.
Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit.
CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
Atque ibi tunc nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro. Eamus,