Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Consilium quod dabat, quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est erat ex eius sententia populi decretum.
Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et Quaenam, inquit, Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et rempublicam salvam esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur? Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.
Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id[*](qui id, J. F. Gronov; quod, ω.) ipsum denuo dixerat.
Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est.
Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est.
Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quaestione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior.
CUM iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, vir in memoria nostra praeter alios doctus, iactatorem quempiam et venditatorem Sallustianae lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur.
Nam cum ille se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius eruere atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris amplecti venerarique se doctrinas illius dicens: Per, inquit, magister optume, exoptatus mihi nunc venis cum sanguine et medulla Sallusti verborum.
Hesterno enim die quaerebatur ex me quidnam verba haec eius in quarto Historiarum libro de Cn. Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an vanior,
eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit: At Cn. Lentulus patriciae gentis; collega eius, cui cognomentum
Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia quamn Sulla emptoribus bonorum remiserat exigenda promulgavit.