Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: Quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: igitur cornua, item altera captio: quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: [*](homno . . sum supplied by Hert sed hoino sulm igitur, Q).) homo igitur tu non es.

Quaesitum ibi est quae esset huius quoque sophismatis resolutio: Cum mentior et mentiri me dico, mentior an verum dico?

Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus.