Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae veteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio, aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio, aut captionis sophisticae solutio, aut inopinati rariorisque verbi indagatio, aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum.

Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est:

  1. Nám qui lepidé postulat álterum frustrári,
  2. Quém frustratúr, frustra eum dícit frustra ésse;
  3. Nám si se [*](nam si se sugcested by Hosius; nam qui sese, MSS.) frústrari quém frustras séntit,
  4. Quí frustratur frustrast, sí non ille frústra est. [*](ille frustra est, Skutsch.)

Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris

suis condidit, κοινὰς τὰς γυναῖκας, id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum.