Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed qui de numeris Latine scripserunt Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt.

Quale enim fieri nomen posset hemiolio numero aut epitrito?

Est autem hemiolios qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti;

epitritos est qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad novem, quadraginta ad triginta.

Haec autem notare meminisseque non esse abs re visum est, quoniam vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt.

Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.

IN longis versibus qui hexametri vocantur, item in senariis, animadverterunt metrici primos duos pedes, item extremos duos, habere singulos posse integras partes orationis, medios haut umquam posse, sed constare eos semper ex verbis aut divisis aut mixtis atque confusis.

M. etiam Varro in libris scripsit, observasse sese in versu hexametro, quod omnimodo quintus semipes verbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam vim haberent in efficiendo versu atque alii posteriores septem, idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit.

Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit. [*](Lemmata of Book xix omitted in ω; appear in various forms i)

NAVIGABAMUS a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum et iactabundum.

Nox deinde quae diem primum secuta est, in ea fere tota ventus a latere saeviens navem undis compleverat.

Tum postea, complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus, dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.

In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego A the nis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos iuvenes continentem.

Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset.

Atque ibi hominem conspicimus

pavidum et expallidum, [*](expallidum, Hosius; extrilidum, ω; exterritum, J. F.) ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten.

At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens.

Is quasi inludens: Quid hoc, inquit, est, o philosophe, quod, cum in periculis essemus, timuisti tu et palluisti? Ego neque timui neque pallui.

Et philosophus aliquantum cunctatus an respondere ei conveniret, Si quid ego, inquit. in tanta violentia tempestatum videor paulum pavefactus, non tu istius rei ratione audienda dignus es.

Set tibi sane Aristippus, [*](Aristippius, J. Gronov; Aristippus, ω; Hertz placed a lacuna after ille, suggesting egregius Socratis ille to fill it.) ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili [*](qui cum in simili, ω; qui (in) consimili, suggested by Hosius.) tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.

His tunc verbis Stoicus divitem ilium Asiaticum a sese molitus est.