Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Iuventius in comoedia:
Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret maculetur?
Plautus etiam non dissimiliter:
- Quid ést?—Hoc rugat pallium, amictus non sum Cómmode.
Itidem Plautus pulveret dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit:
- Exi tu, Dave, age, spárge; mundum hoc ésse Vestibuliúm volo.
- Venús ventura est nóstra, non hoc púlveret.
In Asinaria quoque contemples dicit pro contempleris:
Cn. Gellius in Annalibus:
- Meúm caput contémples, si quidem é re consultás tua.
Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit.
M. Cato in Originibus:Eodem convenae conplures ex agro accessitavere.
Eo res eorum auxit. Varro libris quos ad Marcellum De Lingua fecit: In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant [*](mutant added by Carrio.) inquit elegantissime pro mutantur.
Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo Divinarum similiter dictum videri: Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere.
Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, meminimus: muneror te pro munero et significor pro significo et sacrificor pro sacrifico et adsentior pro adsentio et faeneror pro faenero et pigneror pro pignero et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.
Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico .
SATURNALIBUS Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi:
ubi conveneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones quae sophismata appellantur mente agitabamus easque, quasi talos aut tesserulas, in medium vice sua quisque iaciebamus.
Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus sestertius.
Hoc aere conlecto, quasi manuario, cenula curabatur omnibus qui eum lusum luseramus.
Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur: Quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est. Item aliud non dissimile: Quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est.
Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat.
Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit.
Nam cum ita rogasset
dialecticus: Quod ego sum, id tu non es? et Diogenes adnuisset, atque ille addidisset: Homo autem ego sum, cum id quoque adsensus esset, contra dialecticus ita conclusisset: Homo igitur tu non es, Hoc quidem, inquit Diogenes, falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe.Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam.
FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent.