Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico .

SATURNALIBUS Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi:

ubi conveneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones quae sophismata appellantur mente agitabamus easque, quasi talos aut tesserulas, in medium vice sua quisque iaciebamus.

Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus sestertius.

Hoc aere conlecto, quasi manuario, cenula curabatur omnibus qui eum lusum luseramus.

Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur: Quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est. Item aliud non dissimile: Quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est.