Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat.

Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit.

Nam cum ita rogasset

dialecticus: Quod ego sum, id tu non es? et Diogenes adnuisset, atque ille addidisset: Homo autem ego sum, cum id quoque adsensus esset, contra dialecticus ita conclusisset: Homo igitur tu non es, Hoc quidem, inquit Diogenes, falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe.

Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam.

FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent.

Sed qui de numeris Latine scripserunt Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt.