Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
et contrarii et ad miseriam quidem vitae conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad praestandam vero beatam vitam non satis solam esse virtutem diceret.
Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.
Tum Peripateticus perquam hercle festive: Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius?