Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Minime, inquit, vini amphora dici potest ex qua abest congius.
Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora. Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest. [*](possit, or quamquam for quoniam, Skutsch.)
Tum Favorinus aspiciens Peripateticum, Est
quidem, inquit, argutiola haec qua de congio vini usus es exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet.