Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens: Mulier, inquit, et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit, hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet.
Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam viro mutuam dat.
Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem servum recepticium, hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.
Plura dicere quibus hoc nostrum tuear supersedeo; ipsa enim sunt per sese evidentia et quod a Verrio dicitur et a nobis; quod utrum ergo videbitur cuique verius, eo utatur.
Verba haec ex Atinia lege: quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto, P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.
LEGIS veteris Atiniae verba sunt: Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.