Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Recepticius enim servus, in ea re quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit.

Atque id cuivis facile intellectu est; res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem

marito dabat, tum quae ex suis bonis retinebat neque ad virum tramittebat, ea recipere dicebatur, sicuti quoque in venditionibus recipi dicuntur, quae excipiuntur neque veneunt.

Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu:

  1. Postículum hoc recépit, [*](recepit, MSS. of Plaut. except A, and of Nonius, p. 384 (613, Linds.); recipit, ω.) cum aedis véndidit,
id est: cum aedis vendidit, particulam quandam quae post eas aedis erat non vendidit, sed retinuit.

Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens: Mulier, inquit, et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit, hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet.

Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam viro mutuam dat.

Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem servum recepticium, hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.