Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed cum beneficos liberalesque dixerit neque alius modi isti sint quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et verbis reprehendit doctissimi viri orationem.
Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
M. CATO Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: Principio vobis mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non conmittit, eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet.
Quaerebatur, servus recepticius quid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci De Obscuris Catonis. In libro secundo scriptum et inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit.
Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.
Cum pace autem cumque venia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit.