Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam beneficos, inquit, et liberales sumpsit ad confirmandum id quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoque consilio benignus liberalisque sit? utrum, quia mutuam

gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?

Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa, idque apodixin vocari dicebat, cum ea quae dubia aut obscura sunt, per ea quae ambigua non sunt inlustrantur.