Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Africanus indigens mei? Ne [*](minime hercule! ac ne, Cic.) ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse nonnulla quam de meis moribus habebat me dilexit; auxit benivolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam—neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus—, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.

Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur; verbisque id vitium Graecis appellat, quod accepisset ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου.