Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur; verbisque id vitium Graecis appellat, quod accepisset ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου.
Nam beneficos, inquit, et liberales sumpsit ad confirmandum id quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoque consilio benignus liberalisque sit? utrum, quia mutuam
gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa, idque apodixin vocari dicebat, cum ea quae dubia aut obscura sunt, per ea quae ambigua non sunt inlustrantur.
Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.