Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ex istis tamen centum et quinque omnibus, solis eum octo vicisse, idem Apollodorus eodem in libro scripsit.
Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento usum, ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.
M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere
facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus: Quid enim?Africanus indigens mei? Ne [*](minime hercule! ac ne, Cic.) ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse nonnulla quam de meis moribus habebat me dilexit; auxit benivolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam—neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus—, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.