Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare,
perque eandem viam vocis quoque
fieri meatum ac, ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quaedam mobilia, coniventia vicissim et resurgentia,eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. Haec Erasistratus medicus adversum Platonem.
Sed Plutarchus in libro [*](septimo, Volkmann; Symp. vii, Skutsch.) Symposiacorum auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, veteres medicos et nobiles; atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam; nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta
tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.
INFAMES materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et veteres adorti sunt, non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se [*](se added by Madvig.) deiciebat, [*](deiciebat, T; dicebat, X; deicebat, ω.) vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus;
sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit.