Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Item quod ait: sidera lambit, vacanter hoc etiam, inquit, accumulavit et inaniter.
Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.
Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia; nisi si candenti dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti. Nam candens scilicet a candore dictum, non a calore.
Quod saxa autem et scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.
Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.
ET Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet:
- Τέγγε πνεύμονα οἴνῳ· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,
ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum, per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta [*](posculenta, Z, cf. iv. 1. 17; poculenta (potulenta, NQ), ω.) ex eoque ferri in ventriculum, quae Graece appellatur; ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, humidiora per renes in vesicam.