Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia; nisi si candenti dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti. Nam candens scilicet a candore dictum, non a calore.

Quod saxa autem et scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.

Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.

ET Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet:

  1. Τέγγε πνεύμονα οἴνῳ· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,

ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum, per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta [*](posculenta, Z, cf. iv. 1. 17; poculenta (potulenta, NQ), ω.) ex eoque ferri in ventriculum, quae Graece appellatur; ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, humidiora per renes in vesicam.

Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare,

perque eandem viam vocis quoque

fieri meatum ac, ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quaedam mobilia, coniventia vicissim et resurgentia,

eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. Haec Erasistratus medicus adversum Platonem.