Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Audite nunc, inquit, Vergilii versus, quos inchoasse eum verius dixerim, quam fecisse:
- Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens
- Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis
- Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
- Turbine fumantem piceo et candente favilla,
- Adtollitque globos flammarum et sidera lambit;
- Interdum scopulos avulsaque viscera montis
- Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras
- Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis , interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;
Vergilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus, nulla discretione facta, confudit.
Atque ille Graecus quidem fontes imitus [*](imitus, Lipsius; imitatus, ω.) ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi
quosdam igneos angues, luculente dixit;at hic noster atram nubem turbine piceo et favilla fumantem ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit,
globos quoque , quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit.
Item quod ait: sidera lambit, vacanter hoc etiam, inquit, accumulavit et inaniter.
Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.