Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Verba ex eo mimo adposui:
- Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.
Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur.
CUM in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici εἰσαγωγάς.
Tum, quia in primo
περὶ ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, De Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertun legimus.Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia.
Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus ἀξίωμα esse his verbis definitum: [*](definitum added by Skutsch.) λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον ὅσον ἐφʼ αὑτῷ. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent.
Sed M. Varro in libro De Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: Proloquium est sententia in qua nihil desideratur.
Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Ἀξίωμα igitur, sive id proloquium dicere placet, est: Hannibal Poenus fuit; Scipio Numantiam delevit; Milo caedis damnatus est;
neque bonum est voluptas neque malum; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo
ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, quoad melius, inquit, invenero.Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. Id conexum tale est: si Plato ambulat, Plato movetur; si dies est, sol super terras est.