Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.

Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos

aliquis pudor reverens concelaret, ea omnia sine gravi periculo, libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.

Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita victusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit.