Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum sese philosophum dicebat et viderier gestibat.
Erat autem nihili homo et nugator atque in
Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus.Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis ingenium omne ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.