Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret
et propugnaret diceretque et proprium et propitium et anxium et contrarium itidem in casu vocativo dicendum, ut adversarius et extrarius diceretur; inscium quoque et impium et ebrium et sobrium quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.sint quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.
HOMO nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus Adiutum, inquit, volo ire Noctes tuas; et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem quantum liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens,