Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

DEFESSUS ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma , certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu

vocativo vir egregi dicendum contenderet, alter vir egregie.

Ratio autem eius, qui egregi oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut Caelius Caeli, modius modi, tertius terti, Accius Acci, Titius Titi et similia omnia; sic igitur egregius, quoniam us syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco egregi, non egregie, rectius dicetur. Nam divus et rivus et clivus non us syllaba terminantur, sed ea quae per duo u scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae appellabatur.

Hoc ubi ille alter audivit, O, inquit, egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, inscius et impius et sobrius et ebrius et proprius et propitius et anxius et contrarius, quae us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.