Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ipsam deinde siderum stellarumque observationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, hautquaquam putabat liquide consistere.

Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et

vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur observaverunt, procedat, inquit, haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest, inquit, ratio Chaldaeorum observationis manere, si quis ea uti velit sub diversis caeli regionibus. Nam quanta, inquit, partium circulorumque caeli ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt?

Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum?

Per autem,[*](autem enim, Q; enim, Hertz.) inquit, inconsequens, ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque alio caeli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris.

Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi erraticas, Nigidius errones vocat, non esse plures quam volgo dicerentur;