Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

exercendi autem, non ostentandi, gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse quantae videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes.

Atque eos,

quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.

Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari.

Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, παχυμερέστερον, nullo scientiae fundo concepto, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium;

tolli enim quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras praenoscerent.