Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam cum omnia ista utrubique multa et cognominata [*](cognominata, suggested by Hertz, approved by Heraeus; continua nomina, γ.) nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est.

Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est; Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his ad eos verbis [*](Omitted by Hosius; but cf. i. 3. 20.) usus est:

  1. Μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδὲ μάχεσθε,

in quo versu non oportet videri alterum verbum, idem quod superius significans, supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem.