Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Verba eius haec sunt: Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere.
Itidem Cato ex Originum VII., in oratione quam Contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer ---
Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:
Item alio in versu:
- Ἕκτορα δʼ ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίης
- Ἔκ τʼ ἀνδροκτασίης ἔκ θʼ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ.
- Ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τʼ ἀνδροκτασίαι τε.