Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum deinde addit: Vitio vertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere. Haec mera veritas Tusculani hominis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis, plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae [*](Graecorum, Hertz; Graeculorum praestigiae, Boot.) istorum praestigiae, philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.
Quaesitum tractatumque, quid sint manubiae; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.
IN fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique inaurata equorum atque signorm militarium, subscriptumque est:
Ex manubiis. Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum
suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur—quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie manubiarum illa inscriptio.