Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ennius autem in primo Annali in hoc versu:
si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.
- Nerienem Mavortis et Herem, [*](Herem, Meursius; erdem, X; Herclem, ω.)
Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, Nerio dictum quasi Neirio, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; ne enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativa est.
Verba M. Catonis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis.
M. CATO, consularis et censorius, publicis iam privatisque opulentis rebus, villas suas inexcultas et
rudes, ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae septuagesimum. Atque ibi postea his verbis utitur: Neque mihi, inquit, aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla. Si quid est, inquit, quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet.